Sunday, April 11, 2010

Sample Confidiality Clause

Irnerio el'Authenticum

Irnerius, Gl. in const. Cordi : "… nulla alia extra corpus eiusdem Codicis constitutione legenda, nisi post ea varia rerum natura aliquid novum creaverit quod nostra sanctione indigeat…hoc a nobis et constituatur et in aliam congregationem referatur, que Novellarum nomine constitutionum significetur".

Hinc argumentum sumi potest quod liber iste, idest Authentica, sit repudiandus. Eius enim stylus cum ceteris Iustiniani constitutionibus nullo modo concordat, sed omnino inter se discrepant. Item eius libri principium nullum est, nec seriem (al. stylum, al. finem) nec ordinem aliquem habet. Item novelle iste constitutiones de quibus hic loquitur non promittuntur nisi de novis negotiis et nondum legum laqueis innodatis. y.

… Novelle quippe constitutiones de quibus hic loquitur nonnisi de novis negotiis et que nondum sunt laqueis legum innodata promittuntur. At leges ille (si modo “leges” dicende sunt) de his dumtaxat negotiis loquuntur de quibus et Codex, cui et in pluribus adversantur. Non est autem verisimile Iustinianum, huic operi toties tanto labore tantaque diligentia confecto mox adversa constituisse, scilicet ut contra suum propositum reperiatur aliquid in legum articulis contrarium… (ed. Biener 607; Heimbach ccccxlix; Pescatore 44 nt.2; Besta 123 nt. 3; Dolezalek Repertorium 132)

Iohannes Bassianus , Prooemium in Authenticum . (ed. Biener, 607-8): Liber iste dudum liber Novellarum dicebatur, verumtamen, quia alius liber est hoc nomine vocatus qui tractat similem expositionem huius, postea placuit, ut ad eius differentiam huius libri nomen mutaretur, ut authenticum vel authentica seu liber authenticorum nominaretur: eo quod prae ceteris legum libris authorizabilis habeatur.

Huius autem libri autor fuit dominus Iustinianus, et sic hodie totus mundus observat et praedicat ubique, licet a quibusdam temere sibi blandientibus aliquando contrarium non solum dictum, sed etiam scriptum fuerit quoniam ( melius: quod) scilicet a monacho vel ab alio scriptum fuerit, ut ait Hyrnerius, quod apparet per suam notulam in const. de emend. Iust. Cod. circa finem positam. Sed tamen quod Hyrnerius voluit dicere verum esse potest quoad dicta, sed tamen auctoritas a Iustiniano data fuit.

Azo in const. Cordi:

Per literam istam nitebatur Gua. dicere quod liber Authenticorum non est factus a Iustiniano, eo quod hic dicit se facturum Iustinianus constitutiones si natura creaverit aliquid novum, sed ibi nil novi continetur, sed correctio veteris iuris. Item hic se promittit Iustinianus facturum constitutiones. Item quod ille liber nec principium habet nec finem nec stilum sicut alii libri Iustiniani. Et hoc dicebat ideo quia quidam in causa quadam obtinuerat contra ipsum per Authenticum. Sed tamen et ex consuetudine contrarium est et eos qui grecam linguam noverunt. secundum Az.

Odofredus in const. Cordi

Sed credo quod dominus Irnerius ei qui allegavit contra eum l. Auth. dum esset in iudicio, dedit tunc tale responsum (ut supra dixi) ideo, quia non studuerat adhuc in libro illo: unde necesse habuit dare tale responsum. Sed ipse postea mutavit opinionem suam quia sapientis est mutare consilium in melius, et dixit quod standum erat illi libro, et in illo libro studuit optime et bene scivit eum, quod apparet ex eo, quod ipse totam utilitatem posuit super C., signando auct. que leguntur super C.

0 comments:

Post a Comment